- LIBROS improbatae lectionis comburendi mos vetus
- LIBROS improbatae lectionis comburendi mos vetusindigitatur Lucillio apud Nonium, Exulatare, Quin totum purges (an impugnes?) debelles me atque deuras. Nempe qui morem ritusque Maiorum evertere videbantur. Quo nomine Protagorae scripta ab Atheniensibus publicâ animadversione combusta, Diog. Laertius aliique tradunt, e quibus Theophrastus ad Autol. l. 3. verba Protagorae et animadversionis causam notat. Et Antiochum Epiph. libros Iudaeorum combussisse, in Historia Maccabaeorum legimus. Apud Rom. quoque cura Magistratûs conquirere libros fatidicos et igne comburere: quo modo et libri Magorum igne aboliti sunt, Act. c. 19. Numae Commentarii, quod sacra recepta convellerent, SC. a Praetore concrematisunt, apud Plutarch. Numâ, Liv. l. 13. Suet. Aug. c. 31. Alios. Christianorum scripta flammis Diocletiani iussu exstincta, apud Arnob. l. 4. ab ipsis Christianis Haereticorum monumenta ignibus data. l. 6. et. 8. de Haeret. l. 3. C. de sum. trin. etc. quo ipso supplicii genere non paucos Ciceronis libros quosdam dignos censuisse, quod vetustatis sc. auctoritas iis opprimeretur, idem Arnob. habet l. 3. Aut qui alicui infamiam irrogarent: ut apud Scriptores passim videre est. Quo praetextu Scauri orationes, et Labieni libros incensos, Seneca refert Controv. l. 10. Cremutii Cordi Annales, Tac. Ann. l. 4. c. 34. Aruleni item Rustici et Herennii Senecionis libros; quod nimiae libertatis tenaces, et viros ob virtutes dominantibus exosos, Brutum, Cassium, Thraseam, Priscum Helvidium iis laudâssent. Tac. Ann. l. 12. c. 29. Aut qui optimis moribus nocerent; qua de causa Archilochi poetae libros Lacedaemonii damnârunt, quod eorum parum verecundam at pudicam lectionem arbitrarentur, ut loquitur Val. Max. l. 6. c. 4. etc. Imo usitatum in omni Rep. bene constituta monumenta improbatae lectionis comburere, habes apud Ulpianum l. 4. §. 1. D. fam. hercisc. Haec publice et privatim et quae non satis lepida videbantur, igne dempta, legas apud Apuleium Apol. Vide Ioh. a Wower ad M. Minucii Fel. octav. Notis v. 9. et Geverh. Elemenhorst. Comm. ad eund. p. 17. Observationibus it. Arnobianis ad l. 3. p. 69. ubi de libris inprimis, qui religionibus derogabant.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.